

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 12: Versus 20
Arundinem.Judaeos, omni vento cedentes, qui ab invicem discrepando dissipati sunt, non mox damnabit, sed supportabit.Arundinem quassatam.Qui peccanti non porrigit manum, nec portat onus fratris, quassatum calamum confringit. Et qui fidei modicam scintillam contemnit in parvulis, linum fumigans exstinguit: quod Christus non fecit, qui potius venit quaerere quod perierat; patientiam namque servavit, donec judicium quod in eo agebatur, ad victoriam perveniret, et expulso mundi principe ad regnum rediret, in dextera Patris sedens, donec ponat inimicos sub pedibus.Linum fumigans.Gentes, quas naturalis legis ardore fere exstincto fumus erroris amarissimus, et odoris noxius involvit: quas non exstinxit, sed de parva scintilla in magnum ardorem ignis Dei suscitavit.Donec.Tandiu praedicatio ejus nullis insidiis superata mundo lucet, donec ponat in terra judicium, et impleatur:Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.